Sanctus Iohannes, episcopus Constantinopolitanus, vir dicendi peritissimus fuit, quam ob rem Chrysostomus, id est „aureum os”, apellabatur. Plurima opera sua nobis reliquit, inter quae orationes Sancto Paulo dedicatas invenire possumus. Iohannes Sanctum Paulum Apostolum laudibus saepissime tulit. Praecipuo tamen cum affectu de Apostolo in septem orationibus disserebat, qui De laudibus Sancti Pauli nominabantur. Fere omnes viri et feminae doctae opinionem unam tulerunt Iohannem e scriptoribus prioribus hausisse, episcopum Constantinopolitanum eorum praecepta ad laudationes pertinentia potissimum secutum esse et locos communes novisse et eis usum esse quomodo voluit. Auctrix compositionem sermonum sancti episcopi investigans Manlio Simonetti sequitur, qui in sua disertatione multa de panegyricis Sancti Iohannis Chrysostomi dixit, eaque magni momenti, quamquam panegyricos de Sancto Paulo omisit. Quae cum ita sint, hac in disertatione auctrix interrogat, quibus ex aliis fontibus Chrysostomus hauserit? Quo modo suos sermones composuerit?
keywords in Polish:
Jan Chryzostom, retoryka, św. Paweł, homilia, panegiryk
keywords in English:
John Chrysostom, rhetoric, Saint Paul, homily, panegyric
keywords in other languages:
Iohannes Chrysostomus, rhetorica, Sanctus Paulus, sermo, panegyricus
number of pulisher's sheets:
1,19
affiliation:
Wydział Filologiczny : Instytut Filologii Klasycznej